Oriente e Occidente (Fulcherio di Chartres, 1059 – 1127 ca.)

183016_1851857425298_6795445_nNam qui fuimus occidentales, nunc facti sumus orientales. Qui fuit Romanus aut Francus, hac in terra factus est Galilaeus, aut Palaestinus. Qui fuit Remensis aut Carnotensis, nunc efficitur Tyrius aut Antiochenus. Jam obliti sumus nativitatis nostrae loca, iam nobis pluribus vel sunt ignota, vel etiam inaudita. Hic iam possedit domos proprias et familias quasi iure haereditario et paterno, ille vero iam duxit uxorem non tamen compatriotam, sed et Syram aut Armenam, et interdum Sarracenam, baptismi autem gratiam adeptam. Alius habet apud se tam socerum quam nurum, seu generum suum, sive privignum, necne vitricum. Nec deest huic nepos, seu pronepos. Hic potitur vineis, ille culturis. Diversarum linguarum coutuntur alternatim eloquio et obsequio alterutri. (…) Qui erat alienigena, nunc est quasi indigena, et qui inquilinus est, utique quasi incola factus. Nos nostri sequuntur de die in diem propinqui et parentes, quaecunque possederant omnino relinquentes, nec etiam volentes. Qui enim illic erant inopes, hic facit eos Deus locupletes. Qui habuerant nummos paucos, hic possident bysantios innumeros, et qui non habuerant villam, hic, Deo donante, iam possident urbem. Quare ergo reverteretur in Occidentem, qui hic invenit taliter Orientem? Nec vult eos penuria Deus affici, qui cum crucibus suis devoverunt eum sequi, imo denique assequi. Percipitis igitur esse hoc miraculum immensum, in universo mundo valde stupendum. Quis audivit hactenus tale? Vult ergo nos Deus omnes lucrifacere, et ut amicos charissimos ad se attrahere. Et quia vult, nos quoque voluntarie velimus, et quod illi placet benigno corde et humili faciamus, ut cum eo feliciter regnemus.

FULCHERIUS CARNOTERNIS, Historia hierosolymitana, cap. XXXVII, in PL CLV, col. 925

Advertisements

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...